Nunc de conditione videamus etc. *; si voluerit, aliam accipiat etc. [962, 21-22 ]. a. Contra: aut verum est matrimonium inter eos, aut non. Si non, tunc uterque libere, pro voluntate sua, potest ab alio recedere et cum alio contrahere. Sed hoc falsum, ut infra, eadem distinctione [962-963] ; et argumentum in Tertiis, De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per adulterium, cap. 2 , ubi dicitur quod non potest recedere a secunda ignorante, mortua prima, si velit cum eo commanere. A simili, volente libera commanere, non potest servus recedere nec e converso. Si est verum matrimonium, qualiter, comperta servitute, poterit liber cum alia, vel libera cum alio contrahere, cum nihil possit matrimonium ratum et consummatum dissolvere? - Respondemus: potest utraque persona ab altera recedere, quia una, quoad conditionem, est legitima respectu alterius et non e converso ; et hoc est propter favorem libertatis. Ex una ergo parte est ratum; ex altera non. Nec est simile in praedicto casu, quia in utraque parte est matrimonium ratum.
b. Sed quid dicendum, si liber contrahit cum ancilla quae post a domino manumittitur ? Numquid poterit recedere ab ea ? - Resp o n d c in u s quod potest, quia illa non fuit in contractu primo persona legitima ad contrahendum cum eo. Aliter autem videtur si dominus sciret matrimonium et non contradixisset: tunc enim videretur sibi praeiudicare.
Quaeritur etiam si servus unius etc. *; praeter voluntatem dominorum inter servum et ancillam (non posse) contrahi [963,23-24]. Contra hoc, Primis, De coniugio servorum, Divitum est , ubi dicitur: "In Christo nec servus est neque Uber, ad Gal. 3,28, qui a sacramentis Ecclesiae sit removendus. Itaque nec inter servos debet matrimonium aliquo modo prohiberi. Etsi dominis contradicentibus et invitis contracta fuerint, nulla ratione sunt propter hoc ecclesiastico iudicio dissolvenda ". - Respondemus: facienda est vis in hoc quod dicitur 'ecclesiastico iudicio'. Est enim quoddam iudicium ecclesiasticum quod sequitur simpliciter ius divinum, et aliud quod fit in favorem dominorum pro necessitate temporis. Non sic autem loquitur illa decretalis.
Illud etiam notandum etc. (964, nec uxorem dimittere etc. *. Quaestio est si illa potest eum dimittere. Quod videtur: si enim servilis esset conditionis, posset eum dimittere. Cum ergo statum servitutis assumpserit, videtur similis esse conditionis, ut ex dolo non reportet commodum, sed poenam. - Respondemus: quia legitimae erant personae in contractu, ex utraque parte fuit verum matrimonium et ratum. Quod autem semel est matrimonium, ex se non est dissolubile ; et propter hoc non potest ipsum dimittere.
Hoc etiam sciendum etc. * ; separari possunt [964, 24-25]: ut in Primis, De sponsatione impuberum, cap. A nobis et cap. Si puella 3. - Nota tamen quod aliqui ante praedictos annos puberes fiunt, et matrimonium possunt contrahere verum, ut in Primis, eodem titulo, Puberes , ubi dicitur: "Certum est enim eum esse puberem, qui ex habitu corporis pubertatem ostendit, ut generare possit. Puerperae autem sunt, quae annis pariunt puerilibus".
Sponsalia ante septennium *: ut in Primis, De sponsatione impuberum, Accessit . - C o n t r a r i u m tamen videtur, Primis, De sponsalibus et matrimonio, Iuvenis , ubi dicitur: "Iuvenis qui puellam nondum septennem duxit, quamvis aetas repugnavit, ex humana fragilitate forsitan tentavit quod complere non potuit. Quod ergo certius aestimamus, tenere debemus: quod ipsa ipsius coniux esse creditur". Sed si ab initio nulla essent sponsalia, nullum matrimonium, coitus sequens nec sponsam faceret nec uxorem. - Respondemus: septennio fuit proxima et prudentia supplevit aetatem, ut in Tertiis, eodem titulo, Tuae nobis . Dicendum est ergo quod, quando infra septennium fit talis contractus, neuter contrahentium prohibetur foedus contrahere coniugale cum consanguineis alterius, ut in Primis, De sponsatione impuberum, Litteras et Accessit . Infra enim tale tempus nec sponsalia contrahi possunt, ut in Tertiis, De sponsatione, cap. ultimo .