Hic quaeritur an fides tantum etc. *. In hac distinctione determinat quorum fides debet esse. - a. Sed dicitur in littera: Quia vidisti, ideo credidisti
b. Gregorius* : "Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum ". - Super illud : Quaeritis me, 6 Ioan., 26, Glossa : " Quia ad fidem sui invitabat, quaerunt signa quibus inducerentur ad credendum "; et ita videtur quod quaedam inducunt fidem.
Super illud: Voca virum, 4 Ioan., 16, G 1 o s s a : " Voca virum, id est intellectum tuum"; et ita videtur quod fides inducitur per intellectum (=n.7).
[Non proprie fides, 662,25]. Quaeratur utrum erunt articuli in patria crediti illa fide, [sicut modo ista fide] quam nunc habemus, cum fides in patria sit veritas. Quod videtur, quoniam eorumdem est visio, quorum est credulitas; et ita videbitur Deus trinus et unus. - Contra: articulus respicit compositionem, et ita respicit tempus; sed in patria non est tempus ; ergo nulla compositio, et ita nullus articulus.
Articulus est veritas supra rationem, de Deo, indivisibilis, arctans ad credendum ; sed in patria nullus arctabitur ad credendum , et ita nullus erit ibi articulus. - Dicendum quod ibi erit eadem res in visione quae nunc est in fide; sed in visione non erit per modum articuli, quoniam articulus respicit fidem, sed res ipsa respicit visionem (= n. 8).
a (3) et notat dispositionem ad fidem de articulo resurrectionis (+EL). b (18-19) ex consequenti tempus, quod non erit in patria. Praeterea, articulus respicit compositionem quae est secundum rationem; sed tunc visus erit per modum intelligentiae. Praeterea (E). c (21) quia tunc erit aperta visio (+ E).
Si vero quaeritur *. Super illud: Vado parare, 14 Ioan., 2 : " Si videre non est, fides credenti colligit praemium" et ita, si est videre, non colligit praemium. Et ita Petrus, cum vidit, non debuit habere praemium. - Dicendum quod est visio corporalis, quae simul est cum fide; sed est alia visio quae succedit fidei, ut visio in patria, et illa non simul est cum fide (= n. 9).
Beata Virgo scivit se concepisse sine viro: utrum habuit fidem de hoc ? Quod non, videtur, quoniam fides evacuat scientiam sicut scientia opinionem. - Evacuatur opinio adveniente scientia ; similiter evacuatur fides adveniente visione in patria: quaeratur ergo in quibus acceptionibus istud habet locum. - Dicendum quod quaedam est cognitio in termino et quaedam ad terminum ; quaedam neque in termino neque ad terminum. Visio enim in patria est in termino ; credere in via est ad terminum. Similiter scientia in via est in termino et opinio ad terminum. Cognitio autem quae est experientiae neque est in termino, neque ad terminum; et sic scivit beata Virgo.
Dicendum ergo quod illa cognitio quae est ad terminum, semper evacuatur per illam quae est in termino, et secundum substantiam, et secundum modum. Si autem utraque fuerit ad terminum, et una propinquior et altera remotior, tunc adveniente propinquiori, evacuatur remotior secundum modum, sed non secundum substantiam. Unde adveniente fide formata, evacuatur informis secundum modum, sed non secundum substantiam. Si autem utraque fuerit in diversis temporibus, tunc una non evacuatur per alteram: vel si utraque fuerit ad diversos terminos, una non evacuatur per alteram (= n. 10).
[Alia sunt, 664, 11]. Augustinus, 83 Quaestionum , contra divisionem hic positam, dicens tria esse genera credibilium: quoddam enim est sicut historia, quoddam est sicut principium scientiae, et quoddam est sicut illud quod pertinet ad fidem. Primum autem simul intelligitur et creditur; secundum autem prius intelligitur quam creditur; tertium prius creditur quam intelligitur. Et ita falsa est divisio sic intellecta [ut] hic in littera posita. - Dicendum quod Augustinus in 83 Quaestionibus loquitur de intellectu perfecto; et quod hic dicitur, intelligitur secundum credulitatem fidei Unde Augustinus, VIII De Trinitate : " Valet fides ad cognitionem Dei et dilectionem eiusdem: non tamquam omnino incogniti vel omnino indilecti, sed quo amplius cognoscatur et quo perfectius diligatur " (= n. 12).
Super illud: Non quasi sufficientes, II Cor. 3,5. Augustinus : " Nullus quippe credit, nisi prius cogitaverit esse credendum "; et haec cogitatio est intellectus; ergo intellectus semper praecedit credere
Dicendum quod unus est intellectus qui semper praecedit fidem, et alius qui semper subsequitur fidem sive credere (= nn. 13-14).