Post haec considerandum est etc. *. Quoniam in hac distinctione quaerit utrum homo ante lapsum habuerit virtutes, ideo prius determinavit quid virtus et quae comparatio ipsius ad gratiam. Quod prius determinatum est .
a. II Tim. 2,5: Nullus coronabitur nisi qui legitime certaverit; sed in primo statu non erat certamen: ergo non coronam merebatur.
Ubi maior pugna, maius meritum et maior corona; et ubi minor pugna, minus meritum; ergo ubi nulla pugna, ibi nullum meritum. Sed in statu ante peccatum nulla erat pugna; ergo nullum meritum .
Dicendum ad primum quod aliud est mereri beatitudinem et aliud est mereri coronam, quoniam vincenti dabitur corona et merenti beatitudo.
Ad aliud dicendum quod ubi maior caritas in pugna, ibi maior corona, et aliter non.
b. Bernardus : " Quid mirum, si iacens liberum arbitrium non potest per se surgere, quod stans in aliquod melius suo conatu non poterat proficere". Si non poterat de inferiori gradu ad superiorem per se surgere, quomodo de gradu in gradum deiectus poterit introire ? Ioannes Damascenus : "Fecit hominem habentem potestatem manere et proficere in bono, divinam cooperantem habentem gratiam ". - Dicendum quod duplex est profectus, scilicet gratiae ad perseverantiam, vel gratiae ad beatitudinem; nos autem meremur, licet non profectum ad perseverantiam finalem.
Non tamen iustitiae habendas *. Contra: non erat tunc iustitia in eo, quoniam tunc non habuit virtutes. - Dicendum quod duplex est iustitia: nam una est originalis, ut dicit Anselmus , et hanc habebat: sed postea iustitiam virtutem habebat.
Praeterea quaeri solet etc. *. a. Augustinus : Homo ante peccatum, etsi habuit unde possit stare, non tamen habuit unde possit proficere. Sed luce potuit proficere: ergo homo ante peccatum carebat luce: ergo gratia, cum lux nihil aliud sit quam gratia.
Dicendum quod in primo suo statu carebat luce: nec tamen ibi fuerunt tenebrae, quoniam adhuc non erat tempus determinatum in quo susceptibile esset alterum illorum.
b. Adhuc, si non habuit quo proficere potuit, ergo aliquod in eo erat impedimentum: sed si utramque haberet gratiam, in eo nullum esset impedimentum) sed est in eo impedimentum: ergo non habet utramque gratiam. - Dicendum quod utramque habuit, sed non ut liberaretur, sed ut praepararetur .
c. Adhuc, XXIV distinctione, supra, dicitur : Stare non est in angelis ad meritum, si in eis non fuit causa impellens ad malum. Unde ante peccatum non habuit homo unde mereretur, cum nihil in eo fuit causa impellens ad malum; et ita tunc non fuit accepturus immortalitatem per meritum, quam nunc suscipiet per gratiam . - Dicendum quod homo ante peccatum in secundo statu suo habuit virtutes. Unde dicitur in Luc. 10, 30 : " Vulneratus in naturalibus et spoliatus in gratuitis"; unde prius habuit gratuita, et ita in illo statu potuit mereri.
d. Ioannes Damascenus : " Deus fecit hominem innocentem, rectum, virtuosum, sine sollicitudine, sine tristitia, omni virtute decoratum, omnibus bonis ornatum " 17 Eccli., 1-2: Secundum imaginem [suam] fecit illum, et vestivit illum virtute. XV distinctione III libri, cap. Sed forte : " Gratiam accepit, per quam proficere potuit".
Dicendum quod est beatitudo immunitatis poenae et culpae, quam habebat Adam in principio suae creationis) est etiam beatitudo securitatis in spe, quam habebant sancti in limbo inferni; et est beatitudo gloriae in patria.
e. Augustinus, Ad Eugenium papam : "Cum videret patrem omnium circumdatum immortalitate, vestitum caritate, [et] hoc accepisse terrenum hominem quod ipse per superbiam cognoscitur amisisse, invidit insatiabilis homicida ". " Quid enim est diabolus, nisi angelus a Deo per superbiam separatus " ? Si Adam ante peccatum habuit caritatem, ergo habuit fidem vel spem: ergo credidit articulos fidei: ergo praescivit Christum passurum ; sed nonnisi propter peccatum generis humani ; ergo praescivit genus humanum peccaturum esse. Sed non scivit hoc de alio: ergo de se ipso. - Dicendum quod non sequitur: habuit caritatem, ergo habuit fidem, quoniam habuit aliquid loco fidei; et si aliquid loco fidei [non] haberet, non tamen secundum illud distincte cognovit.
Potest autem quaeri etc. *. a. Quod primus homo habuit gratiam ante peccatum, videtur. Augustinus, De civitate Dei : " Nunquam angelos sine casto amore fuisse credendum est; simul enim erat in eis condens naturam et largiens gratiam ". Sed magis indigebat praedictis Adam, quoniam caro erat, quam angeli; ergo homo potius munitus erat illis quam angelus - Anselmus, in libro De casu diaboli : " Angeli appetierunt ad quod pervenissent si stetissent"; et similiter primi parentes, quoniam, ut ait Augustinus , " angelus cadens suasit homini similitudinem suae voluntatis "; ergo similitudo beatitudinis erat apud eos, et ita habuerunt gratiam. Diabolus invidit, eo quod vidit hominem accepisse hoc quod ipse amisit : sed non amisit nisi gratiam: ergo homo accepit gratiam.
b. Quod autem habuit virtutes, habetur. Tunc enim non cognovit nisi per fidem, quoniam non per speciem: aut oportet ponere tertium modum cognoscendi. Post peccatum habuit fidem: sed illam non recepit per peccatum: ergo ante peccatum fidem habuit, et ita virtutem.
c. Dicendum quod est videre Deum aut per speciem, aut per speculum. Si per speculum, aut est tunc videre Creatorem per creaturas ut Creator est, aut ut Reparator est. Dicendum ergo quod Adam vidit Deum per speculum, et non in aenigmate, sed per lumen; nos autem videmus eum per speculum et in aenigmate, sed in patria videbimus eum per speciem et per lumen. Unde cognitio ipsius Adae, quae erat per speculum et lumen, facta est per peccatum fides informis: quoniam privatur cognitio quae erat in Adam ante peccatum per lumen, et remanet illa quae erat per speculum.