An miseros *. Quaeritur utrum statim factus sit malus Lucifer. Quod videtur, per hoc quod (potentia angeli) semper est in actu intelligendi et volendi, cum in nullo sit praepedita : et praeter hoc, non potest esse ratio propter quam post appetierit et non primo. - Contra autem videtur, quod non tunc erit status innocentiae; et hoc videtur falsum, quia cum in natura eorum sit medium inter bonum et malum, et in ipsa natura boni et mali, ut dicitur in Moralibus , erit tunc medium ponere.
In beatitudine *. a. Augustinus, XI De civitate : " Beatitudo efficitur cum rationalis creatura perfruitur bono incommutabili, quod est Deus, sine ulla molestia, et in eo se in aeternum mansuram nulla dubitatione cunctatur, nec ullo errore fallitur. Hanc habere angelos lucis, pia fide credimus ; hanc non habuisse angelos peccatores antequam caderent, (consequenti ratione colligimus)". Quod autem boni fuerunt certi, arguit ex comparatione ad nos in hoc statu. Sed repugnat quod ii a principio sint sic beati, et illi non restat ergo quod, si pares fuerunt, illis " certa scientia suae felicitatis " in confirmatione accessit . Item, si non fuit eorum beatitudo certa, quomodo [beati] fuerunt vel esse potuerunt?
b. Item, videtur quod *potuerunt praescivisse casum suum. Dominus enim Petro dixit : Ter me negabis, et ita revelatus fuit ei casus suus;a simili potuit illis, vel quare non? Item, Iob revelata fuit poena quam ustinuit non ex merito ; quare videtur et illis posse revelari quod ex merito sustinuerunt. Item, si fuit signaculum similitudinis , quomodo appetiit assimilari? Item, si plenus fuit sapientia, quomodo non praescivit casum suum?
c. Respondeo: non fuerunt praescii nec congruebat Dominum revelasse eis, quia desperassent, et Dominus non potest esse causa desperationis alicui: sic enim annihilasset misericordiam suam. Petro autem non revelavit nisi sub conditione, quasi: Ter me negabis, nisi tibi praecaveris;sed angeli sibi praecavere non poterant. Unde Ioannes Damascenus : " Quod homini est casus, angelo est mors ";ideo "insusceptibilis est angelus poenitentiae, quoniam incorporeus est " . Et Anselmus : " Mali angeli non potuerunt poenitere, quia nullo alio suggerente peccaverunt ut caderent: ideo nullo alio adiuvante resurgere debent ".
Quia sui eventus *. Non sufficit haec ratio, quia si sui casus essent praescii, et tunc miseri essent.
Praescii fuerunt [324, 16
17]. Augustinus, Ad Orosium : " Merito alii praescientiam suae stabilitatis accipere meruerunt, et alii futurum suae ruinae casum minime praevidere potuerunt". Causam autem huius sic reddunt quidam, et accipitur ab Augustino, Super Genesim : Creatio universi creandi angelis est manifestata. Cognoverunt ergo omnes res antequam fierent in ipso Creatore prout erant in mente ipsius, et postea prout erant in apprehensione angelica; deinde cognoverunt ipsas prout in speciebus suis erant. Voluerunt autem boni ut ipsae res participarent summam lucem et ab ipso summo bono; mali autem angeli voluerunt ut participarent lucem non a summo, sed a se. Unde boni habebant dilectionem cogniti et delectationem a dilectione cogniti; mali autem tantum delectabantur in cognitione et non in dilectione.
Sit ipse *. Cum Deus infundat suam bonitatem supra res secundum quod sunt capaces et aeque capaces essent ii et illi, si quibusdam addidisset, aliis autem non, illi quibus non dedisset, haberent aliquem defectum alicuius boni, cuius tunc capaces erant et quod tunc eis conveniret sed talis defectus poena esset, et sic poena ante culpam. Et propter hoc probabile est neutros praescios esse sui eventus. - Non tamen hujusmodi necessaria sunt: cum enim gratia sit donum Dei, potest uni dari, et alii exsistenti in eodem statu non dari, sine iniuria. Nec ideo esset poena, quia non habere gratiam non est poena, nisi (ei) qui vitio suo ea caret et ea indiget.
Damnationis incerti *. Haec ignorantia non fuit in eis poena nec culpa.