Cum autem dilectio Dei etc. *. Utrum aliquis respectus sit in Creatore qui prius non fuit. Quod videtur, quoniam quaelibet relatio exigit suam correlationem: ergo, cum una sit relatio in creatura qua diligitur a Creatore, et alia erit in Creatore qua diligit, quae prius non fuit. -Dic e n d u m quod ratione eius ad quod dicitur, relatio potest dici esse in eo in quo prius non fuit; [non tamen sequitur quod aliqua forma quae prius non fuit], quoniam hoc nomen 'forma'
non dicit 'ad aliquid'; et istud accidit in sedente a dextris alicuius. Dicendum tamen aliter, quod licet dicatur Deum diligere creaturam, nulla tamen relatio est in Deo secundum esse, sed secundum dictionem solum (= n. 5).
a. Utrum praedestinatus malus magis diligatur quam praescitus bonus. Ille diligitur magis, cui " ex dilectione maius bonum praeparavit" [695, 21-22]; sed talis est praedestinatus malus ; ergo ipse magis diligitur. - Sed contra: magis diligitur membrum quam non membrum ; sed bonus praescitus est membrum, malus praedestinatus non est membrum ; ergo bonus praescitus magis diligendus.
b. Utrum contingit Deum simul diligere et odio habere eumdem. Quod non accidit in creatura diligente aliquem, multo fortius nec in Creatore.
Sed malum praedestinatum quia malum odit, et quia praedestinatum diligit.
c. Quaeratur utrum de praescito bono in praesenti possit vere dici quod Deus ei " praeparavit gratiam in praesenti" .
d. Ad primum dicendum quod praedestinatus malus uno modo magis diligitur a Deo, et alio modo non. Quoniam is potest esse sensus: 'ad minus' diligitur, vel 'ad maius' diligitur; constat quod malus praedestinatus ad maius diligatur, et sic magis diligitur ; et bonus praescitus ad minus diligitur, et sic minus diligitur. Vel magis diligitur secundum praescientiam praesentis effectus, et sic praescitus bonus magis diligitur.
e. Ad aliud dicendum quod odio haberi potest aliquid secundum nunc temporis, sed diligi secundum nunc aternitatis; et sic unum et idem diligere potest et odio habere vel e converso. Sic autem patet responsio.
f. Ad ultimum dicendum quod praeparatio sonat in stabilitatem ; ideo non proprie dicendum est quod 'praeparavit gratiam in praesenti', sed potius 'praevidit', quoniam praevisio sonat cum temporis mutatione * (= n. 6).