Solet hic quaeri quaestio difficilior *. Contra, 11 Matth., 30: Iugum meum suave et onus meum leue. Et Ambrosius : "Omnia facilia et prope nulla facit amor".
Respondeo: quod difficile est secundum potentiam naturae, gratia facit facile (= n. 1).
Maius diligere inimicum [687, 17-18]. Psalmus: Revela oculos meos et considerabo mirabilia, Glossa : "Nihil mirabilius in mandatis quam diligere inimicum ".
C o n t r a, 15 Ioan., 13: Maiorem caritatem nemo habet etc.
Respondeo: 'mirabile' potest dici a miro vel miraculo. Miraculum autem dicitur quod fit contra solitum cursum naturae ; et ideo dicitur hoc praeceptum 'mirabile', quia ordinat nos in oppositum naturae, quia actus eius transit in id quod determinat oppositum diligendi.
Quod opponitur, 'maiorem caritatem' etc, hoc intelligitur per se propter illud quod est ponere animam, non quia ponere pro inimicis.
Sed nota: duplex est in caritate motus: unus est remissorius poenae, alter meritorius vitae; et dicitur 'maiorem caritatem' etc., propter remissionem poenae, eo quod valde est cruciatorium diligere inimicos. In quantum autem amicum diligimus, magis est meritorium vitae aeternae. Item, alia potest esse praeeminentia, quia amicos debemus diligere affectu et effectu, inimicos solum affectu, nisi in articulo necessitatis. Dicuntur autem inimici, qui impediunt nos ad vitam aeternam (= n. 2).
Item, quaeritur ad quem effectum dilectionis tenemur ex caritate in inimicos. 5 Matth., 44: Diligite inimicos vestros, Glossa : "Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbo, cruciatu". Econtra, contra odium: Diligite, ut ibi in textu [687, 27-28]: Diligite qui vos oderunt: contra verbum: Benefacite etc, contra cruciatum: orare pro persecutoribus (= n. 3).
Dimitte nobis debita *. Quaeritur an peccet qui hoc dicit et non dimittit. Videtur quod sic. Leo papa: "Dicentes 'dimitte nobis debita nostra', durissimis vinculis nos ligamus, nisi quod profitemur impleamus. Unde, si orationis huius sacratissimum pactum non tota sui conditione servatum est, nunc saltem conscientiam suam unusquisque cognoscat, et alienis ignoscendo debctis, abolitionem suorum obtineat peccatorum". Ergo contra se orat.
Respondetur quod dicitur ratione Ecclesiaae; et licet iste non dimittit, tamen Ecclesia dimittit ratione quorumdam membrorum (= n. 4).
Quisquis roganti etc. *. 28 Eccli., 2: Dimitte proximo tuo nocenti te, et tunc peccata tua tibi dissolventur.
Qui nihil mali fecit *. 12 ad Rom., 19: Date locum irae, Glossa opponit sic: "Cum homo bonus et malus volunt de inimicis vindicari, in quo discernuntur"?
Respondet sic: "Bonus cupit magis ipsum corrigi quam puniri: et cum Deus punit, non delectatur de poena inimici, quem non odit, sed de iudicio Dei quem diligit" (= n. 5).