In hac XXX distinctione determinat ordinem caritatis inter amicos et inimicos, dicens quod diligere inimicum difficile est *. Sed contra, 11 Matth., 30: Iugum meum suave et onus meum leve. Augustinus : " Omnia facilia et prope nulla facit amor "; et ita videtur quod nihil difficile diligendum. - Dicendum quod illa difficultas dicitur respectu naturalis potentiae, et tale omne facile est comparatione ad gratiam (= n. 6).
Nec incongrue patatur melior qui ferventior *. Super Psalmum Revela oculos meos, Glossa : "Nihil mirabilius est in mandatis quam diligere inimicos". - Contra, 15 Ioan., 13: Maiorem caritatem nemo habet etc. - Dicendum quod 'mirabilius' dicitur vel a 'miro' vel a 'miraculo', prout mirum dicitur illud ad cuius oppositum ordinat natura inferior . Similiter dicendum quod ratio coniugata sensualitati ad hoc ordinat, ut odio habeamus inimicum ; et ideo in dilectione eius est mirum, et ideo dicitur 'nihil mirabilius'. - Nota quod duplex est motus caritatis: unus scilicet qui est meritorius remissionis poenae, et alter qui est meritorius vitae aeternae. Secundum ordinem caritatis ad vitam aeternam, maior est motus ipsius respectu amicorum quam inimicorum. Secundum autem ordinem caritatis ad remissionem poenae, maior est motus ipsius respectu inimicorum . Adhuc dilectio respectu amicorum est affectus et effectus ; respectu autem inimicorum, affectus tantum, nisi in articulo necessitatis(= n. 7).
Ad quos effectus dilectionis tenemur ipsis inimicis? Super illud: Diligite inimicos vestros, Matth. 5,44, Glossa : "Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, crudam ; Ecclesia econtra diligit, benefacit et orat". Et ita ad istos effectus tenemur inimicis (= n. 8),
[Dimitte nobis, 687, 20]. Utrum qui non dimittit, orat contra se. Leo papa : "Dicentes 'dimitte' etc, durissimis nos vinculis obligamus, nisi quod profitemur impleamus. Unde, si orationis huius sacratissimum pactum non tota sui conditione servatum est, nunc saltem conscientiam suam unusquisque cognoscat, et alienis ignoscendo debetis, absolutionem suorum obtineat peccatorum ". - Quidam tamen dicunt quod illud dicitur in persona Ecclesiae (= n. 9).
Eccli., 2: Relinque proximo nocenti te. Super illud: Date locum irae : " Cum homo bonus et malus volunt de inimicis vindicari, in quo discernuntur boni a malis "?
Dicendum quod bonus vult vindicari, id est " cupit magis inimicum corrigi quam puniri ; et cum Deus punit, non delectatur de poena inimici, quem non odit, sed de iudicio Dei quod diligit" (= n. 10).