Hic autem oritur quaestio * ; sieut Augustinus de ratione [515,12-13]. Augustinus, De anima et spiritu : Ratio est infra intellectum et intelligentiam ; et ita non est " excellentissima creatura " [515, 15-16].
Dicendum quod ratio dicitur hic communiter ad omnes superiores potentias .
Quare ergo intellectus, ratio etc. *. Dicitur in littera quod istae quatuor vires, scilicet intellectus, ratio, ingenium, memoria, vulnerentur ab uno vitio: an cuilibet respondeat proprium vitium vulnerans?
Dicendum quod vitium vulnerans intellectum est ignorantia, et vulnerans rationem est error, et vulnerans memoriam est oblivio, et vulnerans ingenium est hebetudo .
a. Sicut actus voluntatis aliquando est peccatum, similiter et actus intellectus aliquando peccatum dici debet, si non sit ad debitum finem Super illud: Vocem alarum, 3 Ezech., 13 " Una virtutum nostrarum ducit alteram ad perfectum, ut scientia verbi Dei", opera misericordiae. Ergo aliquod scire virtus, et ita aliquod peccatum erit scire.
Cave ne obliviscaris Domini, 6 Deut., 13; et ita videtur quod, cum oblivisci sit prohibitum, quod ipsum sit peccatum. 13 Osee, 6: Elevaverunt cor suum et obliti sunt me; et ita oblivio reputatur peccatum.
b. Cum omne scire sit de genere bonorum, quaeratur utrum aliquod addiscere sit malum. Augustinus, in Enchiridion : " Quaedam sunt quae melius est nescire quam scire ergo ea scire est malum.
Adhuc, prohibitum est quaedam scire, ut ea scilicet quibus fiunt invocationes daemonum .
c. Ad istud dicendum quod scientia, ut est in motiva potentia, est virtus; sed illa quae est in speculativa, non; et sic dicitur quod " ignorantia eorum qui intelligere noluerunt, peccatum est " .
Ad aliud dicendum quod scientiae quae est in cognitiva, aliquando adiungitur pronitas activae in malum, et ob hoc prohibetur.
Sed adhuc quaeratur: omnes potentiae in salvatis praemiabuntur in bono, et similiter praemiabuntur in damnatis in malo ; ergo actus cuiuslibet potentiae est virtus vel vitium.
Contra, Anselmus : Tantum punitur voluntas: sed solum quod peccat punitur; ergo tantum voluntas peccat. Item, intellectus et memoria antecedunt ad velle ; ergo antecedunt ad omne peccatum; quare actus illorum non erit peccatum.
Dicendum quod unaquaeque potentia praemiabitur et unaquaeque meretur, sed principaliter voluntas, et aliae potentiae secundario.
[Aliquando vim, 515, 30]. Differunt vires et potentiae. Unde Augustinus, De anima et spiritu : " Vires sunt sensus, imaginatio, ratio, memoria, et intellectus, et intelligentia. Potentiae autem sunt concupiscibilitas, rationabilitas, irascibilitas ".
Sed quaeratur quare attenditur peccatum penes actum potentiarum, et non virium.
Dicendum quod est motus ab anima et est motus ad animam. Unde per vires animae fit motus ad animam, sed per potentias fit motus ab anima ; II de anima totaliter est ibi principium, et ideo attenditur penes potentias vel penes animam peccatum.
Sed adhuc quaeritur quare etc. * Bernardus, De libero arbitrio : " Quidquid hanc non habet voluntarii consensus libertatem, merito caret et iudicio. Proinde universa quae hominis sunt, praeter solam voluntatem, ab utroque libera sunt, quoniam sui libera non sunt. Vita, sensus, appetitus sensualis, memoria, ingenium, et si qua talia sunt, eo subiacent necessitati, quo non plene voluntati. Ipsam vero rationem, quoniam impossibile est II de se ipso sibi non obedire: nemo enim aut non vult quod vult, aut vult quod non vult, impossibile est sua libertate privari ".
Ioannes Damascenus : "In omnibus natura rationalibus ducitur magis naturalis appetitus quam ducit". Item, est voluntas potentia naturalis , et sic * eius actus nec ipsa est peccatum ; est autem voluntas deliberativa, et sic eius actus peccatum esse potest, et sic ordinatur post deliberationem ad bonum vel ad malum. Sed intellectus et ratio ordinantur ad verum solum: ideo eorum actus peccata esse non possunt.
Praeterea quaeri solet etc. *; Non enim quod volo [517, 4-5]. Super illud 7 Rom., 15: Non enim quod volo . " Est velle naturae et gratiae et vitii. Velle naturae per se impotens est nec palmam meretur, sed aliquando vincitur et trahitur a velle vitii, nisi a velle gratiae subveniatur, quod velle vitii fugat et velle naturae liberat ".