Solet quaeri *; et infra: Unde patet ipsum factum non esse, per quem tacta sunt omnia [597,24-25]. Contra: dicitur in sequentia magistri H.: "Potestate, non natura, fit Creator creatura". Praeterea, cum Deus est homo, et homo creatura, ergo Deus gratia hominis.
Respondeo: bene conceditur inferius 'fit creatura', non tamen simpliciter, propter oppositionem quae ponitur circa esse ex alio, non ex alio.
Ad aliud dicendum quod proprietates semetipsis non uniuntur, sed per naturas quibus insunt; et ideo non conceditur nisi cum appositione naturae cui inest, ut 'Deus secundum quod homo est creatura'. Unde Augustinus, libro Ad Felicianum: " Creatura est, ex eo quod nunc non est aut aliquando non fuit, rei corruptibilis, quantum est in se, omnipotenti Dei voluntate facta substantia. Haec definitio in Filium Dei non cadit, nam Filius, in eo quod est, indifferentis naturae veritate prolatus, ut Verbum ex gignente non dissimilis natus est" (=n. l).
Dicitur creatura quidquid fecit Deus Pater per Filium [598, 10-ll]. Contrarium dicitur supra, in eodem: "Cum illam creaturam" [563, 12-13]. Sed illud intelligitur secundum humanam naturam (= n. 3).
Praedicate Evangelium unireisae *. "Communicat inanimatis per corpus ; plantis per nutritivam et vegetativam ; animalibus per motum et appetitum: per rationabilitatem intellectualibus naturis coniungitur, virtutes sequens et beatitudinem concupiscens. Creator enim gradatim et per modicum coniunxit depressas naturas, ut unam esse uniuscuiusque generis omnem creaturam constaret. Unde patet omnium exsistentium unum esse Creatorem ". Id est, ita ordinatae sunt res, quod priores semper sunt in posterioribus, et sic homo participat omnium aliorum: et sic quasi per effectum concluditur unum esse omnium principium (= n. 2).
ADDITIONES CODICIS E.
Post eodem (p. 120, lin. 12):
Hoc simpliciter absque determinatione *. Contra: cum Deus in quantum huiusmodi sit creator, et homo in quantum huiusmodi sit creatura, quare non conceditur ' Creator est creatura'?
Respondeo: est ratio propter hoc, quod prima oppositio iacet in iis. Si vero obiciatur illud quod dicitur in prosa : "Potestate, non natura, fit Creator creatura", dicendum quod, licet concedi posset quantum est in se, non tamen concedendum est, propter similitudinem arianae haereseos, quae dixit Filium esse creaturam puram. Augustinus, Super Ioannem 2, in principio, in omnia : " Noli credere factum per quem facta sunt omnia, ne non reficiaris per Verbum. Iam enim factus es per Verbum, sed oportet te refici Verbo. Si enim mala fuerit fides tua de Verbo, non poteris refici per Verbum".
Super illud: Illa autem locutio tropica est *. Dicitur locutio 'topica' aMagistro, non quia sit ibi aliquis tropus, sed quia non est ibi ratio prima proprietatis, ubi aliquid per se et simpliciter assignatur inesse.