Post praedicta * ; et infra: Et videtur non debere dici nata de Virgine *. Contra, supra dicit auctoritas quod divina "natura, quae est genita, ut nasceretur de Virgine " [568, 11-12]. Solvit Magister: Natura, id est persona *. Ut omnino cesset obiectio, datur regula: Nulla dictio significans proprietatem creatam vel personalem increatam dicitur de divina natura (= n. 1).
Quaeri solet utrum Filius dicatur bis genitus *. Dicendum quod non. Unde Origenes : "Melius est ut dicatur ' semper nascitur' quam 'natus'". Et non valet argumentum: est semel genitus et semel, ergo bis, quia unum 'semel' aeternitatis, reliquum temporis ; unde non sunt connumerabilia. Nec sequitur: ergo duo filii; sicut nec sequitur: canis semel instituitur et semel, ergo bis signum; immo duorum signatorum.
Item, estne aequivoca generatio ? Respondeo: aliquo modo est univoca, quia, ut dicit Damascenus, "nasci est procedere ex aliquo ut ipsum" (= n. 2).
ADDITIONES CODICIS E.
Post uniatur (p. 95, lin. 29):
Rationes quod divina natura sit nata. Supra, V distinctione, A ugustinus : Divina essentia vel natura etc. Responsio: ibi accipitur natura pro persona.
Item, idem est Deus et divina essentia: sed Deus est natus: ergo divina essentia est nata.
Item, Christus est divina essentia: Christus est natus: ergo divina essentia est nata.
Item, quare magis conceditur divina essentia incarnata esse quam nata ? Si dicatur quod 'incarnata' non importat distinctionem sicut hoc quod dico 'nata', sed tantum unionem: in essentia autem nulla est distinctio vel proprietas contra: quidquid est in Virgine incarnatum, est natum; sed divina essentia est in Virgine incarnata: ergo est nata. -Respondeo: prima falsa est, haec scilicet: Quidquid est in Virgine incarnatum, est natum. - Contra: primo libro, distinctione XVIII, cap. Donum vero dicitur * ibi: " Sicut natum esse est Filio a Patre 5 esse " etc. [118, 16-17]; ergo cum essentia non est ab aliquo, non est nata. Athanasius, De confirmatione fidei ; "Maledictus est qui divinitatem Dei passam esse confitetur".