Solet etiam quaeri etc. *. Dicitur in ecclesia : "Potestate, non natura, fit Creator creatura ". Sed quod fit, quando factum est, est illud; ergo vere dici potest: Christus fit creatura; ergo est creatura - Contrarium: ignis fit aer, non tamen est aer. - Dicendum ergo quod, licet Deus sit homo, non tamen dicitur quod Creator est creatura, quoniam sic ponitur oppositio in eodem * Unde Augustinus, Ad Felicianum : " Creatura est ex hoc quod adhuc non est aut aliquando non fuit, rei cuiuslibet corruptibilis, quantum est in se, omnipotentis Dei voluntate facta substantia. Haec definitio in Filium Dei non cadit, nam Filius Dei, in eo quod est indifferentis naturae veritate prolatus, ut Verbum ex gignente, non dissimilis est natus" (= n. 8).
[Universae creaturae, 598, 15-16]. " Communicat homo cum inanimatis secundum corpus et cum plantis per vim nutribilem , et cum irrationalibus per motum secundum placitum et appetitum . Rationabilibus autem naturis atque intellectualibus coniungitur per rationem, virtutes sequens et beatitudinem concupiscens ". "Creator enim gradatim et per modicum coniunxit diversas naturas, ut unam esse uniuscuiusque generis omnem creaturam constaret. Unde patet esse unum omnium exsistentium Creatorem " (= n. 10).
Non potest appellari creatura [598, 11-12]. Contrarium, IV distinctione, cap. 2: "Cum illam creaturam" [563, 12-13]. - Dicendum quod ibi fit sermo secundum divinam naturam (= n. 9).
Subiectus esset vanitati *. Est vanitas naturae, ut in iis quae corrumpuntur. Et est vanitas culpae, ut in iis qui peccant. Est etiam vanitas poenae, ut in iis qui puniuntur. Et sic multiplicatur liber Ecclesiastes !
Arii haec fuisse perfidia etc. *. Ambrosius : "Pudet dicere ubi ", " ut agnoscerent similem Iudae proditoris Arii fuisse perfidiam ".
In Deo enim creatura esse non potest *. In Christo sunt duae naturae, scilicet divina et humana. Sed absolute dicitur Creator: quare non similiter absolute dicitur creatura ? - Dicendum quod sapit haeresim hoc dicere .
Non divinum *. Non est concedendum quod Christus est ' divinum' quoniam minus est divinum quam Deus .