PONITUR CONCLUSIO Quantum ad primum articulum, sit Talis conclusio : Quod potentia peccandi, quantum ad positivum quod importat, a Deo est, non autem quantum ad defectum quem connotat. Hanc ponit sanctus Thomas in praesenti distinctione 2. Sententiarum, q. 1, art. 1, ubi sic : " Potentia, inquit, cognoscitur per actum (y); unde ex consideratione actus peccati judicium sumendum est de potentia peccandi. In actu autem peccati duo sunt, scilicet substantia actus et deformitas vel defectus debitarum circumstantiarum. Unde oportet quod in ipsa potentia peccandi duo attendantur, scilicet ipsa potentia quae est principium actus, et haec est eadem quae est principium actus ordinati et inordinati ; et haec a Deo est. Consideratur etiam in ea (i) obiectiones.
obiectio Pr. (8) solutiones. - solutio Pr. (y) actum.
actus Pr. quidam defectus secundum quem actum deficientem (a) producere potest. Potentiae vero perfectissimae nunquam deficiunt ab eo ad quod ordinate sunt, ut patet in necessariis. Unde quod potentia impediatur vel retrahatur ab eo ad quod naturaliter ordinala est, oportet quod sit ex defectu ejus, inquantum scilicet alteri agenti quod impedit subcumbit. Unde, cum potentia voluntatis humanae sit per se ordinata ad bonum, defectus a bono in actu ejus oportet quod causetur ex aliquo defectu in ipsa per quem ab alio vinci potest, vel delectatione, vel suggestione, vel quocumque alio, ut ab eo quod est naturale sibi ad id quod est innaturale trahatur. Hic autem defectus est secundum quod ex nihilo est. Hujusmodi autem defectus, scilicet quod creatura est ex nihilo, Deus directe causa non est, ut Avicenna probat: quia quod convenit rei secundum se, non causatur in ea ex alio; res autem creata, si secundum se relinquatur, nihil est; unde quod est ex nihilo esse, non est creaturae a Deo, quamvis esse creaturae a Deo sit. Posset tamen dici quod iste defectus a Deo est indirecte, non quidem sicut ab agente aliquid, sed sicut a non agente, inquantum scilicet ipse creaturae hoc non praebet ut non ex nihilo sit, sicut dicitur causa privationis gratiae quae poena est, nisi creatura hujusmodi perfectionis inveniretur capax non esse, ut scilicet non sit ex nihilo. Et ideo hic defectus nullo modo est a Deo, nec directe, nec indirecte. Sic ergo potentia peccandi, quantum ad id quod potentiae est, a Deo est; sed quantum ad defectum qui implicatur, non est a Deo. "
Haec ille. Ex quibus potest argui pro duplici parte conclusionis.
Et pro prima arguitur sic. Omne ens positivum et activum, vel principium actus, est a Deo. Sed potentia peccandi; quantum ad id quod potentia est, est hujusmodi. Igitur, quantum ad illud, est a Deo.
Pro secunda parte arguitur sic. Defectus implicitus in potentia peccandi est ex hoc quod illa potentia, et ejus subjectum, est ex nihilo. Sed creaturam esse ex nihilo, non habet causam effectivam; quia sublata omni causa efficiente vel omni actione et causatione causae efficientis, adhuc creatura esset nihil vel ex nihilo. Igitur, etc. Et in hoc primus articulus terminatur.