UTRUM ANGELI PROFICIANT IN COGNITIONE PER MUTUAM LOCUTIONEM iRCA undecimam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur : Utrum angeli proficiant in cognitione per mutuam locutionem. Et arguitur quod non. Quia omnis locutio videtur fieri per verba, quae deserviunt auditui; vel per nutus seu facta, qua^ deserviunt visui : hi enim duo sensus sunt disciplinabiles, ut dicitur in de Sensu et sensato. Sed nihil tale potest esse in angelis, cum sint incorporei in se nec ex corporibus cognitionem accipiant. Igitur, etc. In oppositum est Scriptura, quae introducit angelos sibi mutuo loquentes, Zachar. 2 (v. 3, 4): Alius angelus egrediebatur in occursum ejus, scilicet prioris angeli, et diaeit ad eum : Curre et loquere ad puerum istum. Igitur, etc. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur determinatio sancti Thomae per conclusiones. In secundo ponentur obiectiones. In tertio dabuntur solutiones.