UTRUM HOMO IN STATU INNOCENTIAE POTUERIT PECCARE VENIALITER lRCA vigesimamprimam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur: Utrum homo in statu innocentiae potuerit peccare venialiter. Et videtur quod sic. Peccatum mortale magis opponitur integritati primi status quam peccatum veniale. Sed tunc potuit peccare mortaliter. Ergo multo fortius venialiter. In oppositum arguitur sic. Peccatum veniale est velut quaedam aegritudo animae, quemadmodum peccatum mortale est mors. Sed tunc non fuit in corpore possibilitas ad aegritudinem, nisi praecedente possibilitate ad mortem. Ergo similiter in anima non fuit possibilitas ad peccandum venialiter, nisi praecedente possibilitate ad peccandum mortaliter. Ut enim (a) se habet potentia ad potentiam, ita actus ad actum. In hac quaestione erunt tres breves articuli. In primo ponetur conclusio. In secundo obiectiones (6). In tertio solutiones (y).