UTRUM VOLUNTAS DAEMONUM SIT OBSTINATA IN MALO me A septimam distinctionem secundi Sententiarum quoritur : Utrum voluntas domonum sit obstinata in malo. Et arguitur quod non. Angelus beatus potest peccare; igitur angelus malus bene velle, et ad bonum reverti. Consequentia videtur nota. Antecedens probatur : quia potentias rationales possunt ad opposita, ut dicit Philosophus; sed voluntas angeli beati non desinit esse rationalis; ergo se habet ad bonum et ad malum. In oppositum arguitur sic. Quia in psalmo (73, v. 23) dicitur : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper; quod de daemonibus exponitur. Ergo semper obstinati in malitia perseverant. In hac quostione erunt tres articuli. In primo ponetur opinio sancti Thomae per conclusiones. In secundo recitabuntur adversariorum objectiones. In tertio dicetur ad eorum rationes.