UTRUM PECCATO ORIGINALI DEREATUR PffiNA SENSIBILIS iRCA trigesimamtertiam distinctionem 2. Sentent., quaeritur : Utrum peccato originali debeatur poena sensibilis. Et videtur quod sic. Nam Augustinus dicit, de Fide ad Petrum (cap. 27) : Firmissime tene et nullatenus dubites, parvulos qui sine sacramento baptismatis de hoc saeculo transeunt, veterno supplicio puniendos. Sed supplicium poenam sensibilem nominat. Ergo parvuli qui pro solo originali punientur, poenam sensibilem sustinebunt. In oppositum arguitur sic : Quia Augustinus (Enchiridion, cap. 93) dicit poenam parvulorum qui originali tantum tenentur, omnium esse mitissimam. Sed hoc non esset, si sensibili poena torquerentur; quia pcena ignis inferni est gravissima. Ergo poenam sensibilem non sustinebunt. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.