UTRUM IN STATU INNOCENTIAE VIRGINES PEPERISSENT DUMTAXAT PRAEDESTJNATOS iRCA vigesimam distinctionem secundi (6) Sententiarum, quaeritur : Utrum in statu innocentiae virgines peperissent dumtaxat praedestinatos. Et arguitur quod sic. In illo statu non fuisset amissio virginitatis, et soli praedestinati nati fuissent; igitur conclusio vera. Antecedens pro prima parte probatur : quia amissio virginitatis est quid poenale; igitur non fuisset in statu innocentiae. Pro secunda vero probatur : quia Gregorius, 4. Moralium (cap. 36), dicit : Si primum parentem nulla putredo peccati corrumperet, nequaquam ex se filios gehennae generaret; sed hi qui nunc per Redemptorem salvandi sunt, soli ab eo electi nascerentur. In oppositum arguitur. Et primo, quod in illo statu fuisset amissio virginitatis: quia in illo statu fuisset generatio per coitum; igitur, etc. Tenet consequentia; quia coitus non potest esse sine amissione virginitatis. Antecedens probatur : quia tunc essent masculus et femina; sed divisio sexuum ordinatur ad coitum; igitur, etc. Secundo, probatur quod non solum fuissent nati praedestinati, sed alii; nam electi habuissent eumdem patrem, quem modo habuerunt; sed multorum electorum parentes non fuerunt praedestinati; igitur, etc. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.