UTRUM IN HOMINE WiAETER ANIMAM INTELLECTIVAM SIT ALIA FORMA SUBSTANTIALIS IRCA decimamquintani distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur: Utrum in homine, prater animam intellectivam, sit alia forma substantialis. Et arguitur quod sic. Corpus humanum est corpus mixtum. Mixtio autem non fit secundum materiam; quia tunc esset corruptio sola. Oportet ergo quod formae elementorum remaneant in corpore mixto, quae sunt forniae substantiales. Ergo in corpore humano sunt aliae forniae substantiales, praeter animani intellectivam. In oppositum arguitur : Quia unius rei unum est esse substantiale. Sed forma substantialis dat esse substantiale. Ergo unius rei tantum est una forma substantialis. Anima autem est forma substantialis hominis. Ergo impossibile est quod in homine sit alia forma substantialis quam anima intellectiva. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur determinatio sancii Thoniae per conclusiones. In secundo recitabuntur objectiones. In tertio dabuntur solutiones.