UTRUM VOLUNTAS, SEU LIBERUM ARBITRIUM, AB ALIQUO EXTERIORI MOVEATUR AD SUUM ACTUM iRCA vigesimamquintam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur : Utrum voluntas, seu liberum arbitrium, ab aliquo exteriori moveatur ad suum actum. Et arguitur quod non. Quia motus voluntatis est voluntarius. Sed de ratione voluntarii est quod sit ab intrinseco, sicut et de ratione naturalis. Non ergo motus voluntatis (a) est ab aliquo extrinseco. In oppositum arguitur sic. Voluntas movetur ab objecto. Sed objectum voluntatis potest esse aliqua res exterior proposita. Ergo voluntas moveri potest ab aliquo exteriori. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In terlio responsiones. (a) voluntatis. - naturalis Pr.