UTRUM ANGELI HABEANT CORPORA NATURALITER EIS UNITA, POTISSIME CCELESTIA iRCA finem praecedentis distinctionis, et circa nonam et decimam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur, occasione quorumdam ibidem per Magistrum tactorum circa angelos : Utrum angeli habeant corpora naturaliter eis unita, potissime coelestia. Et arguitur quod sic. Quia Origenes, in lib. Peri Arch., dicit : Solius Dei, id est, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, naturae illud proprium est, ut sine materiali substantia, et absque ulla corporeae adjunctionis societate intelligatur exsistere. In oppositum arguitur. Quia dicit Dionysius, A cap. de Divinis Nominibus, quod angeli, sicut incorporales, ita et immateriales (a) intelliguntur.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur determinatio sancti Thomae. In secundo recitabuntur quaedam objectiones. In tertio ponentur earum solutiones.