UTRUM IN QUOLIBET PECCATO SIT ALIQUIS ACTUS iRCA trigesimamquintam distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur : Utrum in quolibet peccato sit aliquis actus. Et arguitur quod sic. Dicit enim Augustinus (Contra Faustum, lib. 22, cap. 27), quod peccalum est dictum, vel factum, vel (y) concupitum contra legem Dei. Sed in quolibet illorum trium ponitur aliquis actus. Ergo in quolibet peccato est aliquis actus. In oppositum arguitur. Quia dicitur, Jacobi 4 (v. 17) : Scienti bomimet non facienti, peccatum est illi. Igitur ipsum non facere est peccatum. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.