UTRUM ALICUI CREATURAE POTUERIT VEL POSSIT CONFERRI QUOD SIT IMPECCABILIS PER NATURAM IRCA vigesimamsecundam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur: Utrum alicui creaturae potuerit vel possit con-^ ferri quod sit impeccabilis per naturam. Et arguitur quod sic. Quia impossibile est illum actum esse defectuosum, cujus principium est immutabiliter unitum suae regulae. Sed alicui creaturae potest conferri, quod per naturam suam sit immutabiliter Deo unita per visionem claram, sicut nunc uniuntur beati per gratiam. Ergo sicut beati sunt impeccabiles per gratiam, ex immutabili unione suae voluntatis ad Deum tanquam ad regulam, sic illa creatura esset impeccabilis per naturam. Major patet : quia non est defectus in actione, nisi quia discordat a rectitudine suae regulae. Minor patet : quia illud potest communicari creaturae, quod non trahit ipsam extra limites creaturae; quia nihil trahit creaturam extra suos limites, nisi sit perfectionis infinitae : hoc enim solum facit creaturam non esse creaturam, sed Creatorem. Videre autem Deum per essentiam et ex naturalibus non est perfectionis infinitae. Demus enim quod aliquis videat Deum per naturam, sicut vident nunc beati per gloriam, nec hic nec ibi est perfectio infinita, sed linita, et actus finitus. In oppositum arguitur. Quia impossibile est eidem secundum idem inesse opposita; secundum aliud vero nihil prohibet. Sed libero arbitrio creaturae secundum naturam inest posse adhaerere suae regulae vel non adhaerere; quod est posse peccare vel posse non peccare. Ergo per naturam non potest ei inesse non posse peccare. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur conclusio. In secundo objectiones (a). In tertio solutiones (6).