UTRUM POTENTIA CREANDI POSSIT COMMUNICARI ALICUI CREATURAE, ITA QUOD POSSIT CREARE terum circa primam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur : Utrum potentia creandi possit communicari alicui creaturae, ita quod possit creare. Et arguitur quod sic. Virtus facientis consideratur secundum mensuram ejus quod fit. Sed ens creatum est finitum. Ergo ad producendum per creationem aliquid creatum, non requiritur virtus infinita. Sed habere virtutem linitam non est contra rationem creaturae. Ergo non est impossibile creaturam creare. In oppositum arguitur, quia dicit Augustinus, 3. de Trinitate (cap. 8), quod nec boni nec mali angeli possunt esse creatores alicujus rei. Multo igitur minus aliae creaturae. In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponetur opinio sancti Thomae per conclusiones.-In secundo ponentur aliorum objectiones. In tertio ponentur ad objecta solutiones.