UTRUM ANGELUS POSSIT MOVERI LOCALITER iRCA sextam distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur : Utrum angelus possit moveri localiter. Et arguitur quod non. Quia, ut probat Aristoteles, 6. Physicorum (t. c. 32), nullum impartibile movetur : quia, dum aliquid est in termino a quo, non movetur; nec dum est in termino ad quem ; sed tunc mutatum est. Unde relinquitur quod omne quod movetur, dum movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem. Sed angelus est inpartibilis. Igitur non potest moveri localiter. In oppositum arguitur sic. Ejusdem rationis est angelum beatum moveri, et animam beatam moveri. Sed (a) necesse est dicere animam beatam moveri - QUAESTIO I. localiter, cum sit articulus fidei, quod Christus secundum animam descendit ad inferos. Igitur angelus beatus movetur, vel potest moveri localiter. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo, ponetur opinio sancti Thomae per conclusiones. In secundo, recitabuntur adversariorum objectiones. In tertio, dicetur ad eorum rationes.