UTRUM BONITAS ACTUS VOLUNTATIS SIT EX FINE IRCA trigesimamoctavam distinctionem 2. Sententiarum,, quaeritur : Utrum bonitas actus voluntatis sit ex fine. Videtur quod sic : quia motus recipit speciem ab ordine et (a) a termino; sed terminus actus voluntatis est finis; igitur, etc. In contrarium arguitur : quia evangelizare bonum est, et manducare bonum est; et tamen evangelizare propter manducare non est bonum. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.