UTRUM POTENTIA PECCANDI SIT A DEO iRCA quadragesimamquartam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur: Utrum potentia peccandi sit a Deo. Et arguitur quod non. Posse enim peccare, ut dicit Anselmus (Dialog. de libero arbitrio, cap. 1), neque est libertas neque pars libertatis. Sed omnis potentia naturalis quae est in nobis ad agendum actus humanos, ad liberum arbitrium pertinet. Ergo potentia peccandi non est in nobis aliqua potentia naturalis. Constat etiam quod nec est potentia gratiae, quia per gratiam nullus ordinatur ad peccatum. Cum ergo omnis potentia quae est in nobis a Deo, sit gratiae vel naturae, videtur quod potentia peccandi non sit nobis a Deo. Igitur. In oppositum arguitur. Omne ens est a Deo. Sed potentia peccandi est quoddam ens. Igitur potentia peccandi est a Deo. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponetur conclusio. In secundo objectiones (a). In tertio solutiones (6).