PONUNTUR OBIECTIONES I 1.
. Contra primam conclusionem Argumenta Aureoli.
Quantum ad secundum articulum, arguitur contra praedicta. Et quidem, contra primam conclusionem arguit Aureolus (dist. 35, q. 1, art. 2), probando quod non sufficienter distinguatur malum culpae a malo paenae, per hoc quod culpa est privatio secundae perfectionis, paena vero est privatio vel privativa primae perfectionis. Arguitur ergo Primo sic. Quia malum paenae potest esse respectu utriusque perfectionis, et respectu boni moris. Unde dicit Augustinus (1. Confessionum, cap. 12), quod peccatum sibiipsi est paena. Culpa enim dicit carentiam boni debiti inesse agenti inquantum est agens; et hoc in natura quae habet dominium sui actus, puta in libero arbitrio. Sed eadem culpa potest esse paena in ordine ad juste infligentem illam, sicut dicit Apostolus, ad Romanos, 1 (v. 27) :^ Mercedem quam oportuit erroris sui in seipsis recipientes. Et ita videtur dicere Magister (2 lib., dist. 35), quod paena adimit bonum passive, sed culpa quasi active. Secundo arguit (dist. 37, q. 1, art. 1) : Quia (6) sub ratione qua causat, videtur quod actus culpabilis habeat rationem paenae : quia secundum quod elicit et causat peccatum, privat bonum ; et tamen secundum hoc habet rationem paenae. Et inquantum elicitur et respicit agens, habet rationem disconvenientis ; quia per hoc voluntas ponitur extra statum naturalis rectitudinis, quia agit non recte. Et ita idem est paena et culpa.
Haec Aureolus. VI. - QUAESTIO I. g 2.
Contra secundam conclusionem Argumenta Durandi.
Contra secundam conclusionem arguit sic Durandus (dist. 36, q. 3). Primo. Si poena semper infligeretur pro aliqua culpa : vel pro actuali; vel pro originali. Non pro actuali : quia in multis inveniuntur graves poenae, in quibus nulla est culpa actualis; sicut in pueris nuper vel nondum baptizatis, in quibus sunt aegritudines, et vexationes daemonum, et similia. Item nec pro originali. Quia culpae originali non debetur poena sensus, sed poena damni; licet ipsa passibilitas poenae sensus insit propter peccatum originale. Sed multae paenae sensus insunt hominibus, ut de se patet. Ergo non omnis poena infligitur pro culpa. Secundo. Quia multaesunt paenae quae infliguntur ab homine simpliciter injuste, absque aliqua culpa patientis; et a Deo, non quidem injuste, cum sit Dominus vitae et mortis, sed praeter justitiam. Quod contingit multis modis, sicut tractat Magister, 4. Sentent., dist. 15, cap. 1, dicens quod " quinque modis flagella contingunt : vel ut justis merita per patientiam augeantur, ut Job ; vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet, ut Paulo; vel ad corrigendum peccata, ut Mariae lepra; vel ad initium paenae, ut Herodi, ut hic videatur quid in inferno sequatur; vel ad gloriam Dei manifestandam, ut in caeco nato ". In primo et ultimo istorum modorum poena non infligitur pro culpa, ut de se patet. Igitur. g 3.
Contra tertiam conclusionem Argumentum Durandi. - Contra tertiam conclusionem arguit Durandus (dist. 37, q. 2). Quia Deus non est immediatus auctor illius paenae quae infligitur actione culpae. Sed quaedam paenae sunt hujusmodi, sicut omnes paenae quae ab hominibus injuste inferuntur. Ergo, etc. Et in hoc secundus articulus terminatur.