UTRUM MUNDUM INCEPISSE SIT CONCLUSIO DEMONSTRABILIS inCA primam distinctionem secundi Sententiarum quaeritur : Utrum mundum incepisse sit conclusio demonstrabilis. Et arguitur quod sic. Quia, si mundus semper fuit, infiniti dies praecesserunt hanc diem. Sed infinita non est pertransire. Ergo nunquam perventum fuisset ad hunc diem; quod est manifeste falsum. In oppositum arguitur sic. Articuli fidei demonstrative probari non possunt; quia fides est de non apparentibus , ut dicitur Hebraeor. 11 (v. 1). Sed Deum esse Creatorem mundi, sic quod mundus inceperit, est articulus fidei. Dicimus enim : Credo in unum Deum Creatorem coeli et terne; et iterum, quia dicit Gregorius, prima Homilia in Ezechiel, quod Moyses prophetavit de praeterito dicens : In principio creavit Deus ccelum et terram; in quo novitas mundi habetur per revelationem. Ergo non potest demonstrative probari. (") Eximii veritalis scholae professoris Johannis Capreoli Tholosam, Ordinis Praedicatorum, liber secundus Defensionum Theologiis divi Doctoris Thomas de Aquino in secundo Sententiarum feliciter incipit. Vi:
In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur obiectiones. In tertio ponentur ad argumenta solutiones.