UTRUM HOMO SINE GRATIA POSSIT PRAECEPTA LEGIS IMPLERE IRCA vigesimamoctavam distinctionem 2. Sententiarum quaeritur : Utrum homo sine gratia possit praecepta legis implere. Et arguitur quod sic. Dicit enim Apostolus, Rom. 2 (v. 14) quod gentes (a), quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt. Sed illud quod naturaliter homo facit, potest per seipsum facere absque gratia. Ergo homo potest praecepta legis facere absque gratia. In oppositum arguitur. Quia Augustinus dicit in libro de Haeresibus (88), hoc pertinere ad haeresim Pelagianorum, ut credant sine gratia hominem posse facere omnia divina mandata.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.