UTRUM EX MINIMA PARTE COSTAE, VEL EX MINIMA CARNE ADAE, POTUERIT FORMARI CORPUS EVAE, SINE ADDITIONE MATERIAE EXTERIORIS IRCA decimamnonam 2. Sententiarum distinctionem, quaeritur : Utrum ex minima parte coslae, vel ex minima carne Adae, potuerit formari corpus Evae, sine additione materiae exterioris. Et arguitur quod sic. Quia indivisibile additum indivisibili, non facit ipsum majus, ut patet ex G. Physicorum (t. c. 2). Sed materia, secundum se, est indivisibilis. Ergo additio materiae ad materiam, non facit aliquod majus. Si ergo ante additionem materiae ad minimam carnem, vel ad minimam partem costae, non potuit ex ipsa formari corpus Evae, per eamdem rationem, nec post; cum secundum additionem materiae solius, nihil efficiatur majus. In oppositum arguitur sic. Impossibile est totum aequari parti; omne enim totum, majus est sua parte. Sed minima pars costae vel carnis Adae aequabatur, secundum materiam, alicui parti corporis mulieris. Ergo non aequabatur toti materiae corporis mulieris. Fuit ergo necessario, in corpore mulieris, aliqua materia, praeter materiam costa?. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo, ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.