UTRUM OMNIUM CORPORALIUM SIT UNA MATERIA iRCAduodecimam distinctionem (a)secundi Sententiarum,quaeritur: Utrum omnium corporalium sit una materia. Et arguitur quod sic. Diversus actus fit in diversa potentia, et unus in una. Sed omnium corporum est una forma, scilicet corporeitas. Ergo omnium est materia una. In oppositum arguitur. Quaecumque conveniunt in materia, sunt transmutabilia ad invicem, et agunt et patiuntur ad invicem, ut dicitur, 1. de Generatione. Sed corpora coelestia et inferiora non sic se liabent ad invicem. Ergo eorum non est una materia. In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponetur determinatio sancti Thomae. In secundo recitabuntur objectiones. In tertio dabuntur solutiones. (a) distinctionem.
Om. Pr.