UTRUM ANGELUS TEMPORE MENSURETUR TERUM, circa eamdem distinctionem, quaeritur : Utrum angelus tempore mensuretur. Et arguitur quod sic. Illud cujus esse non excedit tempus nec exceditur a tempore, mensuratur tempore. Sed angelus est hujusmodi. Quod patet. Nam, secundum Augustinum, coelum empyreum, natura angelica, materia prima, et tempus sunt concreata et coaeva. In oppositum arguitur sic. Angelicum esse mensuratur aevo ; igitur non mensuratur tempore. Antecedens patet : quia angelus est substantia separata ; modo, secundum Auctorem de Causis, esse substantiae separatae mensuratur aevo vel aeternitate. Consequentia tenet; quia sevum et tempus sunt distinctae mensura?. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur opinio sancti Doctoris per conclusiones. In secundo movebuntur adversariorum objectiones. In tertio respondebitur ad objectiones.