UTRUM ANGELI INDIVIDUENTUR PER MATERIAM iRCA tertiam secundi sententiarum distinctionem , primo quaeritur : Utrum angeli individuentur per materiam. Et arguitur quod sic. Quia illud quod est de se individuum et incommunicabile, videtur esse causa omnibus aliis individuationis et incom-municabilitatis. Sed materia prima est hujusmodi. Igitur, etc. Major patet. Quia quod secundum se est tale, puta calidum, videtur esse causa caliditatis in aliis. Minor probatur. Quia illud est de se individuum et incommunicabile, quod de se non est aptum natum esse in multis, nec recipi in aliquo. Sed materia est hujusmodi. Igitur (a), etc. In oppositum arguitur sic. Illud quod caret materia ex qua et in qua, non individuatur per materiam. Sed quilibet angelus est hujusmodi. Igitur, etc. In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponetur opinio sancti Thomae per conclusiones. In secundo movebuntur objectiones. In tertio ponentur solutiones.