UTRDM OMNES ANIMAE HUMANAE AB ORIGINE SINT AEQUALES iRCA trigesimamsecundam distinctionem 2. Sentent. quaeritur : Utrum omnes animae humanae ab origine sint aequales. Et arguitur quod non : quia videmus unum hominem naturaliter subtiliorem altero; sed haec diversitas non potest esse ex parte corporis, ut probabo; igitur est ex parte animae. Minor probatur. Quia, si diversitas subtilitatis intellectuum esset ex parte corporis, hoc esset, quia intellectus utitur corpore ut subjecto, vel ut objecto. Non est dicendum quod utatur corpore ut subjecto; quia non est virtus organica. Nec quod utitur eo ut objecto; quia eodem objecto proposito in phantasia duorum eodem modo disposita, contingit unum subtilius intelligere quam alterum. Igitur, etc. In oppositum arguitur. Quia, sicut dicitur, 3. Metaphysicae (t. c. 11), species aequaliter praedicatur de individuis. Sed istud non esset nisi formae substantiales secundum se essent aequales. Igitur,etc. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.