UTRUM QUAELIBET ACTIO HOMINIS INFIDELIS SIT PECCATUM iRCA. quadragesimamprimam distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur: Utrum quaelibet actio hominis infidelis sit peccatum. Et arguitur quod sic. Fides intentionem dirigit. Sed nullum bonum est, quod non est ex intentione recta. Ergo in infidelibus nulla actio potest esse bona. In oppositum arguitur sic. Quia, Cornelio adhuc exsistente infideli, dictum est quod acceptae erant Deo elemosynae ejus (Act. cap. 10, v. 4 et31). Ergo non omnis actio infidelis est peccatum, sed aliqua est bona. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones. (6) a verbo unde usque ad malus, om. Pr.