UTRUM ANGELI IN PRIMO INSTANTI SUAE CREATIONIS FUERINT BEATI mCA quintam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur : Utrum angeli in primo instanti suae creationis fuerint ^ beati. Et arguitur quod sic. Quia dicitur in lib. de Ecclesiasticis dogmatibus (cap. 29), quod angeli, qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, non natura possident bonum quod habent. Igitur angeli creati sunt in beatitudine; et per consequens in primo instanti suae creationis fuerunt beati. In oppositum arguitur sic. De ratione beatitudinis est stabilitas seu confirmatio in bono. Sed angeli non statim ut creati fuerunt, fuerunt confirmati in bono; quod casus aliorum ostendit. Non igitur angeli in sua creatione fuerunt beati. In hac quaestione erunt tres articuli, in quorum primo ponetur opinio sancti Thomae per conclusiones. In secundo recitabuntur adversariorum obiectiones. In tertio ponentur solutiones.