UTRUM GRATIA SIT VIRTUS iRCA vigesimamsextam distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur : Utrum gratia sit virtus. Et arguitur quod sic. Nam in littera dicit Magister, post Augustinum (Enchirid., cap. 106), quod gratia praeveniens est fides per dilectionem operans. Sed fides est virtus. Igitur et gratia. (a.) este. - em Pr. In oppositum arguitur. Quia omnis virtus est in aliqua potentia determinata animae sicut in subjecto. Sed gratia non est subiective in aliqua potentia animae, sed in essentia. Igitur, etc. In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponentur conclusiones; in secundo obiectiones ; in tertio solutiones.