PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit talis Conclusio : Quod non omnis actio hominis infidelis est peccatum, nec culpa. Hanc ponit sanctus Thomas, 2 2 , q. 10, art. 4, ubi sic dicit : " Peccatum mortale tollit gratiam gratum facientem; non autem totaliter corrumpit bonum naturae. Unde, cum infidelitas sit peccatum mortale, infideles quidem gratia carent; remanet tamen in eis aliquod bonum naturae. Unde manifestum est quod infideles non possunt operari opera bona quae sunt ex gratia, scilicet opera meritoria; tamen opera bona ad quae sufficit bonum naturae, operari possunt. Unde non oportet quod in omni opere suo peccent. Sed quandocumque operantur aliquod opus ex infidelitate, tunc peccant : sicut enim habens fidem potest aliquod peccatum committere in actu quem non refert ad fidei finem, venialiter vel mortaliter peccando; ita etiam infidelis potest aliquem actum bonum facere, in eo quod non refert ad infidelitatis finem. "
Haec ille. Item, 2. Sentent., dist. 41, q. 1, art. 2, sic dicit : " Sicut in rebus naturalibus una perfectio alteri superadditur, sic ut quaedam res habeat unam illarum, et quaedam duas, et sic deinceps ; ita etiam in moralibus contingit in actu considerare aliquam perfectionem alii superadditam, ex quarum una-quaque actus dicitur bonus. Etsi aliqua illarum perfectionum desit, deerit bonitas quae est secundum perfectionem illam. Verbi gratia : Omnis actus, inquantum actus est, habet quamdam bonitatem essentialem, secundum quod omne ens bonum est; sed in aliquibus actibus superadditur quaedam bonitas ex proportione actus ad debitum objectum, et secundum hoc dicitur actus bonus ex genere ; et ulterius, ex debita commensuratione circumstantiarum , dicetur bonus ex circumstantia ; et sic deinceps, quousque perveniatur ad ultimam bonitatem cujus actus humanus est susceptivus, quae est ex ordine ad finem ultimum, per habitum gratiae vel charitatis. Et ideo actus illorum qui gratiam vel charitatem non habent, hoc modo bonus esse non potest. Et haec est bonitas secundum quam actus meritorius dicitur. Sed, subtracto posteriori, nihilominus remanet prius, ut dicitur in libro de Causis (prop. 1). Unde, quamvis ab infidelium actibus subtrahatur ista bonitas secundum quam actus meritorius dicitur, remanet tamen alia bonitas, vel virtutis politicae, vel ex circumstantia, vel ex genere. Et ideo non oportet quod omnis actus eorum sit malus, sed solum quod sit deficientis bonitatis : sicut equus, quamvis deficiat rationalitate quam habet homo, non tamen ideo malus est, sed tamen habet bonitatem deficientem a bonitate hominis, j
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio : Illud quod non tollit nec impedit principia sufficientia ad producendum actum moraliter bonum, non tollit actum bonum, vel potest stare cum actu bono. Set infidelitas non tollit ab homine principia productiva actus boni moraliter, nec totaliter ea ligat aut impedit. Igitur, etc. Item, arguit ibidem (2. Sentent., dist. 41, q. 1, art. 2, arg Sed contra) sanctus Thomas : " Non est consilium nisi de bono. Sed infidelibus consulitur ut aliqua de genere bonorum faciant. Ergo non omnes actus illorum sunt moraliter mali. " Et in hoc primus articulus terminatur.