UTRUM ACTUS EXTERIOR ET INTERIOR SINT DUO PECCATA VEL TANTUM UNUM IRCA quadragesimamsecundam distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur : Utrum actus exterior et interior sunt duo peccata, vel tantum unum. Et arguitur quod sint duo. Quia illa sunt plura peccata, quae opponuntur pluribus praeceptis. Sed actus interior et exterior opponuntur pluribus praeceptis. Ergo, etc. Minor probatur : quia duo praecepta sunt, per quorum unum prohibetur actus exterior, scilicet, Non furtum facies (Exodi 20, v. 15), et per alterum interior, ut est illud, Non concupisces rem proximi tui (ibid., v. 17). In oppositum arguitur : Quia paena respondet culpae. Sed pro actu malo interiore et exteriore non imponitur nisi una poenitentia. Igitur non est ibi nisi unica culpa. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.