UTRUM ANGELUS SIT IN LOCO me a secundam distinctionem secundi Sententiarum quaeritur : Utrum angelus sit in loco. Et arguitur quod non. Quia, secundum Boelium, de Hebdomadibus : Communis animi conceptio est, incorporalia non esse In loco. Sed angelus est incorporeus. Igitur non est in loco. In oppositum arguitur sic. Nam dicitur in praesenti distinctione, quod coelum empyreum, mox ut creatum fuit, sanctis angelis repletum est. Igitur angeli sunt in coelo empyreo, replendo illud; ac per hoc, illud est locus eorum, et ipsi sunt in illo ut in loco. In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo, ponetur opinio sancii Thomae per conclusiones. In secundo, recitabuntur adversariorum obiectiones. In tertio, respondebitur ad eorum rationes.