UTRUM COELUM AGAT IN ISTA INFERIORA PER MOTUM SUUM CiRCA decimamquartam distinctionem. 2. Sentent., quaeritur : Utrum coelum agat in ista inferiora per motum suum. Et arguitur quod non. Quia illud quod competit quanto, quatenus quantum est, non potest esse alicujus actionis principium. Sed motus localis est hujusmodi; secundum enim prius et post in magnitudine, est prius et posterius in motu locali, ut apparet ex 4. Physicorum (t. c. 99). In oppositum arguitur. Quia, ut dicitur, 8. Physicorum (t. c. 1), motus coeli est quasi vita istorum inferiorum; et, 2. de Generatione (t. c. 56), dicitur quod motus obliqui circuli est causa continuae generationis et corruptionis inferiorum. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur determinatio sancti Thomae per conclusiones. In secundo adducentur objectiones. In tertio dabuntur solutiones.