UTRUM IN STATU INNOCENTIAE ADAM VIDERIT DEUM PER ESSENTIAM IRCA vigesimamtertiam distinctionem 2. Sententiarum quaeritur: Utrum in statu innocentiae Adam viderit Deum per essentiam. Et videtur quod sic. Quia, secundum Augustinum, 14. de Civitate Dei (cap. 10), primo homini non deerat quidquam, quod bona voluntas adipisceretur. Sed nihil melius bona voluntas potest adipisci visione divinae essentiae. Ergo hoc homini in statu innocentiae non deerat. In oppositum arguitur. Quia dicit Joannes, in canonica sua(epist. 1): Deum nemo vidit unquam (cap. 4, vers. 12). Igitur, etc. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.