UTRUM HABENS GRATIAM POSSIT DE CONDIGNO MERERI GLORIAM incA vigesimamseptimam distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur : Utrum habens gratiam possit de condigno mereri gloriam. Et arguitur quod sic. Sicut se habet peccatum ad gehennam, sic opus meritorium ad gloriam. Sed perpeccatum meremurexcondigno pcenamgehennae. Ergo per bonum opus cum gratia meremur ex condigno gloriam. In oppositum arguitur sic. Inter opera meritoria maxime videntur esse meritoria; Sanctorum passiones; et tamen illae non sunt meritoriae de condigno : dicit enim Apostolus, Rom. 8 (v. 18) : Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Ergo, etc. In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones. I (a) aliquem. - aliquid Pr. II. - QUAESTIO I.