UTRUM DEFECTUS QUOS SENTIMUS IN NOBIS, SINT PENA PRO PECCATO ADAE IRCA trigesimam distinctionem secundi j Sententiarum, quaeritur: Utrum defe- j etus quos sentimus in nobis, sint poena j pro peccato Adae. Et arguitur quod non. Quia, sicut dicit Seneca (ad Lucilium) : Mors est hominis natura, non paena. Inter hos autem defectus, mors major est; unde et finis terribilium dicitur a Philosopho, I 3. Ethicorum (cap. 6). Ergo nec alii defectus poenae dici debent, qui naturam humanam consequuntur, j In oppositum arguitur. Omnis passio involuntaria, poenalis est. Sed mors est passio maxime I involuntaria, adeo ut nec senectus voluntatem non (6) moriendi Petro abstulerit, ut dicitur in glossa Joan. ult. Ergo mors et alii defectus sunt poenae. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.