PONITUR CONCLUSIO Quantum ad primum articulum, sit Conclusio : Quod non fuit possibile hominem, durante statu primo innocentiae, peccare venialiter (8). Hanc ponit sanctus Thomas, 1" 2 , q. 89, art. 3, ubi sic : " Communiter ponitur quod homo in statu innocentiae non potuit venialiter peccare. Hoc autem non est sic intelligendum, quasi id quod est nobis veniale, si ipse committeret, esset sibi mortale propter altitudinem sui status. Dignitas enim personae est quaedam circumstantia aggravans peccatum;non tamen transfert in aliam speciem peccati, nisi forte superveniente difformitate inobedientiae, vel voti, vel alicujus hujusmodi; quod in proposito dici non potest. Unde id quod est de se veniale, non potuit transferri in mortale propter dignitatem primi status. Sic igitur intelligendum est quod non potuit peccare venialiter, quia non potuit esse quod committeret aliquid quod esset de se veniale, antequam integritatem primi status amitteret peccando mortaliter. Cujus ratio est, quia peccatum veniale in nobis contingit, vel propter imperfectionem actus, sicut subiti motus in genere peccatorum mortalium, vel propter inordinationem exsistentem circa ea quae sunt ad finem, servato debito ordine ad finem. Utrumque autem horum contingit propter quemdam defectum ordinis, ex eo quod inferius non continetur firmiter sub suo superiori. Quod enim in nobis insurgat subitus motus sensualitatis, ex hoc contingit quod sensualitas non est omnino subdita rationi. Quod vero insurgat subitus motus in ratione ipsa, provenit in nobis ex hoc quod ipsa executio actus rationis non subditur deliberationi quae est ex altiori bono. Quod vero animus humanus inordinetur circa ea quae sunt ad finem, servato debito ordine ad finem, provenit ex hoc quod ea quae sunt ad finem non ordinantur infallibiliter sub fine, qui tenet summum locum, quasi principium in appetibilibus (a). In statu autem innocentia; erat infallibilis ordinis firmitas, ut semper inferius contineretur sub superiori, quamdiu summum hominis contineretur sub Deo, ut etiam Augustinus dicit, 14. de Civitate Dei (cap. 17, 23). Et ideo oportebat quod inordinatio in homine non esset, nisi inciperet ab hoc quod summum hominis non subderetur Deo, quod fit per peccatum mortale. Ex quo patet quod homo in statu innocentiae non potuit peccare venialiter antequam peccaret mortaliter, d
Haec ille.
Simile ponit, 2. Sententiarum, dist. 21, q. 2, art. 3; item, de Malo, q. 7, art. 7; et aliis locis.
Ex quibus potest formari talis ratio. In illum non cadit peccatum veniale primo et praecise, in quo non potest esse motus subitus in id quod est charitati contrarium, nec inordinatio circa ea quae sunt ad finem, servato recto ordine circa finem. Sed homo primus, quamdiu fuit in primo statu innocentiae, erat hujusmodi. Igitur in tali statu non potuit peccare venialiter praecise, id est, committere peccatum veniale ex se et nullo modo mortale. Major et minor patent ex praedictis. Et in hoc primus articulus terminatur, causa brevitatis.