UTRUM ANGELUS MOVEAT CtELUM, VEL QUODCUMQUE CORPUS, PER INTELLECTUM ET VOLUNTATEM, VEL PER ALIQUAM ALIAM POTENTIAM. TERUM, circa septimam distinctionem secundi quaeritur : Utrum angelus moveat coelum, vel quodcumque corpus, per intellectum et voluntatem, vel per aliquam aliam potentiam. Et videtur quod per aliam potentiam. Quia ange- Ius in quacumque distantia potest velle et intelligere rem quamcumque. Sed non potest movere quamcumque rem, nec in quacumque distantia. Igitur, etc. In oppositum dicitur sic. Omnis virtus non organica, est intellectus aut voluntas. Sed potentia motiva in angelo, est potentia non organica. Igitur est intellectus aut voluntas. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur opinio sancti Thomae. In secundo recitabuntur objectiones. In tertio dicetur ad eorum rationes.