UTRUM QUANTITAS INTERMINATA SIT PONENDA iRCA. decimamoctavam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur : Utrum quantitas interminata sit ponenda. Et arguitur quod non. Quia, si talis quantitas ponatur : aut illa praecedit formam sub stantialem in materia; aut sequitur. Non potest dari primum ; quia forma substantialis immediate unitur materiae. Nec secundum ; quia omnis talis quantitas est terminata. In oppositum arguitur sic. Quia possibile est quod dimensiones remanentes in sacramento Altaris sine subjecto rarefiant. Tunc quaeritur, in tali casu, in quo subjecto sit motus rarefactionis. Non potest dici quod in aliqua substantia; quia nulla est ibi, nisi corpus Christi. Nec etiam quantitas terminata ; quia secundum illam fit motio. Ergo relinquitur quod subjectum illius motus aut mutationis sit quantitas interminata. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo adducentur obiectiones. In tertio dabuntur solutiones.