UTRUM HOMO ANTE PECCATUM, PER LIBERUM ARBITRIUM ET SUAE NATURAE VIRES PRAECISE, ABSQUE ALIO AUXILIO DEI SPECIALI, FUERIT SUFFICIENS AD AGENDUM ALIQUEM ACTUM MORALITER BONUM, SEU VERE RECTUM ET VIRTUOSUM. IRCA vigesimamnonam distinctionem 2. Sentent., quaeritur : Utrum homo ante peccatum, per liberum arbitrium et suae naturae vires praecise, absque alio auxilio Dei speciali, fuerit sufficiens ad agendum aliquem actum moraliter bonum, seu vere rectum et virtuo-sum. Et arguitur primo quod sic, auctoritate Scriptura, Ecclesiastici 15 (v. 14 et 15), dicentis : Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui; adjecit mandata et praecepta sua, etc. Quid est autem, ut dicit Augustinus, Hypomnesticon, responsione tertia (lib. 3, cap. 2), Reliquit illum in manu consilii sui, nisi, Dimisit illum in potestate liberi arbitrii sui9 In manu enim potestas intelligitur. Sed non diceretur relin- (x) qui. - quae Pr. qui in potestate sui liberi arbitrii, ad faciendum scilicet mandata Dei, nisi ex se, absque alio adjutorio Dei, fuisset sufficiens ad illa implenda, et per consequens ad agendum opera recta moraliter et virtuosa. In oppositum sic arguitur, auctoritate Magistri Sentent., in hacvigesimanona distinctione, dicentis: " Egebat itaque homo gratia, non ut liberaret voluntatem suam, quae peccati serva non fuerat, sed ut praepararet ad volendum efficaciter bonum, quod per se non poterat. " Ex his patet propositum : quoniam, si per se non poterat efficaciter velle bonum, igitur per se non sufficiebat ad agendum aliquem actum moraliter bonum, cum omnis talis actus sit volitio boni, vel ex ipsa procedens. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.