UTRUM MATERIAE INFORMITAS PRAECESSERIT DURATIONE EJUS FORMATIONEM IRCA decimamtertiam distinctionem 2.Sententiarum, quaeritur : utrum materiae informitas praecesserit duratione ejus formationem. Et arguitur quod sic. Materia potior est accidente; quia materia est pars substantiae. Sed Deus potest facere quod accidens sit sine subjecto, ut patet in sacramento Altaris. Ergo potuit facere quod materia esset sine forma. In oppositum arguitur sic : imperfectio effectus attestatur imperfectioni agentis. Sed Deus est agens perfectissimum; unde de ipso dicitur, Deuter. 32 (v. 4), Dei perfecta sunt opera. Ergo opus ab eo creatum, nunquam fuit informe (a). In hac quaestione erunt tres articuli. In primo, ponetur determinatio sancti Thomae per conclusiones. In secundo, ponentur obiectiones. In tertio, dabuntur solutiones.