PONUNTUR OBJECTIONES Argumenta Scoti.
Quantum ad secundum articulum, arguitur contra conclusionem. Unde Scotus (6) contra illam arguit (dist. 21, q. 1). Primo sic. Quia illud donum innocentiae non conjungebat perfectius ultimo fini, quam quaecumque gratia gratum faciens nunc conjungat viatorem ultimo fini. Sed cum quacumque gratia potest nunc stare veniale, etiam in perfectissimis; unde Joannes, in canonica sua (epist. 1, cap. 1, vers. 8) : Si dixerimus quod peccatum non habemus, etc. Secundo. Quia suppono (a) quod aliquis actus ex genere est peccalum veniale, puta verbum otiosum. Sed Adam potuit talem actum exercere, otiose scilicet loquendo. Sed actus exse venialis non fit mortalis, nisi quatenus cadit super ipsum praeceptum. Igitur, cum nullum praeceptum habuisset Adam de abstinendo ex necessitate salutis a talibus verbis; nimis enim difficile obligasset viatorem, si eum in illo statu de necessitate salutis obligasset ad faciendum semper quod melius fuisset aut expedientius, vel ad vitandum omnem retardationem ad melius; igitur, etc. Et in hoc secundus articulus terminatur, quianon legi plures impugnationes novas praecedentis conclusionis.